Carmina
Ennodius, Magnus Felix
Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.
- Infundis lacrimis, cophinum quoque congeris illic
- Stercoris inmundi: tunc ramis surgit opimis,
- Tunc fecunda deo nascendi iura superstat.
- Suscipe nunc dexter, uitae lux aurea nostrae,
- Gaudia quem faciunt modicum tibi promere carmen.
- Cum mea uota deus produxerit ordine coepto,
- Fulserit et docilis quem plantat dextera palmes,
- Debita post centum reddam tibi fortius annos.
- En statui quodcumque tibi nunc scalpere carmen
- Nodoso sub iure, pater, quod nexuit artis
- Diuersa sub sorte modis lex proxima poenae,
- Vsquam ne fallax nutaret syllaba. dixi.