Carmina
Ennodius, Magnus Felix
Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.
- Non datur eloquio, nec si modo surgat Auerno
- Qui potuit rigidas de rupibus Apennini
- Flumina cum starent, ad plectrum ducere siluas.
- Helias fuit hic mage : nam quis Helisaeum
- Linqueret in terris duplicato munere palmae?
- Nutriuit quem lacte pio, quod ab ubere Paulus
- Pressit, euangelicis plena est cui dextra papillis.
- Salue, sancte parens, semper saluete, recepti
- Crispini cineres, ad cuius iura redundat
- 126 Quidquid in hoc Christi miramur dogmate dignum.
- Tu bene transmissum tibi censum possides, heres.