Carmina

Ennodius, Magnus Felix

Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.

  1. 116 Crispinum petit inde libens, quem dicere digno
  2. Non datur eloquio, nec si modo surgat Auerno
  3. Qui potuit rigidas de rupibus Apennini
  4. Flumina cum starent, ad plectrum ducere siluas.
  5. Helias fuit hic mage : nam quis Helisaeum
  6. Linqueret in terris duplicato munere palmae?
  7. Nutriuit quem lacte pio, quod ab ubere Paulus
  8. Pressit, euangelicis plena est cui dextra papillis.
  9. Salue, sancte parens, semper saluete, recepti
  10. Crispini cineres, ad cuius iura redundat
  11. 126 Quidquid in hoc Christi miramur dogmate dignum.
  12. Tu bene transmissum tibi censum possides, heres.
  13. Res non parua docet triplicatis iuncta talentis:
  14. Monstrat ab occidui reuocatum partibus orbis
  15. Quod supplex captum transmittit Gallia uulgus :
  16. Effera te uiso didicerunt pectora flecti,
  17. Armatum precibus superasti, maxime, regem.
  18. Sic pugnax gladios obtundit uerbere lingue,
  19. Sic ferrum expugnat uerborum lamina fortis.
  20. [*]( 115-119 Sidon. Apoll. Paneg. in Anthem. carm. XXII 69—73 117 cf. Hor. C. 112, 9eq. m 11,18, Ouid. Met. XI 1 128 Veri. Aen. V 80 )[*]( 108 custus B 109 omnia Ll 113 tibi ex tim corr. L 116 modo] Maro coni. Schottus 117 regidas V1 adpmdai B 118 eom starent] constarent T 119 heliseum BEPV 120 munere B s. I. palmem B 121 ab] ad B 122 cai] tibi b 128 saneta T 125 quidquid B 126 tam b pewidis B; possidet b 127 uincta EP 199 quo T transmisit Sirm. 180 dedicerunt BPl 131 regni Schottus m textu, regum idem coni. 183 sic fecrom expugnat Sirm., sic expuguat ferram libri lammina BLV )
    538
  21. Nam si fanda ferunt sociant qui maxima paruis,