Carmina

Ennodius, Magnus Felix

Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.

  1. Sancte, pater neodum, quem necdum cassibus artis
  2. Lubrica terrenis innectunt saecula culpis.
  3. Nec faciant: sit, summe deus, tibi munus opimum".
  4. Haec ait et lacrimas quas promunt gaudia fundit.
  5. 116 Crispinum petit inde libens, quem dicere digno
  6. Non datur eloquio, nec si modo surgat Auerno
  7. Qui potuit rigidas de rupibus Apennini
  8. Flumina cum starent, ad plectrum ducere siluas.
  9. Helias fuit hic mage : nam quis Helisaeum
  10. Linqueret in terris duplicato munere palmae?
  11. Nutriuit quem lacte pio, quod ab ubere Paulus
  12. Pressit, euangelicis plena est cui dextra papillis.
  13. Salue, sancte parens, semper saluete, recepti
  14. Crispini cineres, ad cuius iura redundat
  15. 126 Quidquid in hoc Christi miramur dogmate dignum.
  16. Tu bene transmissum tibi censum possides, heres.
  17. Res non parua docet triplicatis iuncta talentis:
  18. Monstrat ab occidui reuocatum partibus orbis
  19. Quod supplex captum transmittit Gallia uulgus :
  20. Effera te uiso didicerunt pectora flecti,