Carmina
Ennodius, Magnus Felix
Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.
- Sancte, pater neodum, quem necdum cassibus artis
- Lubrica terrenis innectunt saecula culpis.
- Nec faciant: sit, summe deus, tibi munus opimum".
- Haec ait et lacrimas quas promunt gaudia fundit.
- 116 Crispinum petit inde libens, quem dicere digno
- Non datur eloquio, nec si modo surgat Auerno
- Qui potuit rigidas de rupibus Apennini
- Flumina cum starent, ad plectrum ducere siluas.
- Helias fuit hic mage : nam quis Helisaeum
- Linqueret in terris duplicato munere palmae?
- Nutriuit quem lacte pio, quod ab ubere Paulus
- Pressit, euangelicis plena est cui dextra papillis.