Carmina

Ennodius, Magnus Felix

Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.

  1. Vt fatear, doctis constat bene dicere laetum:
  2. Tristia nil capiunt pectora uersiloqui.
  3. Sed redeat uernum, cesset iam bruma timoris.
  4. Stringite quae nectant frondea serta comas:
  5. Cantem quae solitus, dum plebem pasceret ore,
  6. Ambrosius uates carmina pulcra loqui.
    VII. FAVSTO PRAEFATIO.

    Nisi didicissem quod serenitas conscientiae uestrae huius mali scabies abiuraret, inuisum mihi eloquii uber adstruerem. [*]( 31 cf. LuCret. V 2t6, VI 624 38 cf. Onid Trist. I 7, 2 ) [*]( 22 pertus (Cr in ras.) B fessis] felii Sirm. 23 iunxit EPb 25 genitrix TY secUs BL senfina B 26 bonus ET 27 proprie B 28 quem Sirm. 29 olimpum libri 30 opus o 82 rimose B pnpim BPT, pompi B 33 con- ositispetunt B quantiam B, quae iam ET timpana BPT cordis libri 34 pingã∗ (~ add. m. 2) T, pinguam EP 35 dfctia Y, dictia SWm., doctos fort. letum EP 40 uatis libri, em. Sirm. ) [*](VIL PRIEFATIO (PRAEFAT∗O L A eraa) FAVSTO BELPTYb, AD FAVSTVM DE CARMINIBVS EIVS inscr. Sirm. 1 nre T 2 scabiem Sirum alloquii Pb )

    524
    facessat a bonis actibus res arnica perfidiae. me tamen nocitum cautela uestra denuntio. suspendistis hactenus ab ingenioli mei ariditate imbrem fructuum nutritorem. deus bone, quam peregrinas in me et ex uestri oris diuitiis adquisitas dicendi opes intellego! adiacet dictis locupletibus, quantum sentio, 5 rubiginosos lingua et sensu hebetes peritiae lima conponere. est uobis quoddam cum hominum factore collegium. ille finxit ex nihilo, uos reparatis in melius. gratias ego refero de suscepto carmine, cum de dilato maeream beneficio. ad Camenalem tamen ignominiam, quibus numquam Gluuidenus deest, uersus adieci et periturae, ut dictum est, cartae prodigus non peperci. legite iucunditatem motura poemata et familiaris mali stupenda, ut aiunt, decora conprimite.

  1. Fluminis in medio succendis uiscera, Fauste,
  2. Cuius alit magnam carminis unda sitim.
  3. Quis ferat ardorem laticum flammasque fluentis
  4. Cognatas sicco sorbeat ore potans?
  5. Fonte uaporiferum pariunt tua uerba calorem:
  6. Aestuet unde iecur, pocula prospiciunt.
  7. Ingenii quisquis festinus tendit ad amnem,
  8. Non putet ambiguum: sic bibit, ut sitiat.
  9. Nobilis occultum condiuit limpha saporem,
  10. [*]( 1 perfidi eme ex perfidie me B corr. 2 actinus B 8 areditate B\' 5 op\' T intelligo B1 L doctis fort 6 rubiginoaus B hebites B 7 factorem (a ex 0 corr.) L coliigium B fixit Ll 8 reparatea Bx ergo L 9 lilato L meream libri beuificio B tamen B, om. rell. 10 gluuidinua BEPTYb, gludininus L, Cluuienus coni. Gronouius Obs. p. 404, cf. Iuuenal. I 79 11 uereos B carthae B 12 iocunditatem ELT familiaris mali B, familiari rell. 13 conpraemite B )[*](1 VERSVS inscr. ETV 4 cognatis ELPTV potanl] uorans coni. Schottus, potens coni. Valerius Andreas 6 uapore- α ferum Bx 6 aestuat Sirm. iecor B proipiunt B 8 putaet L bibat b 9 condibit B ljmfa BLT )
    525
  11. Conputet et damnum, ei minus inde feram.
  12. Lubrica Cecropio confidens lingua coturno
  13. Nil iactet priscos nobilitate seni.
  14. In ueterum morem pangit noua carmina Faustus,
  15. Qui per membra suum desecat arte melos.