Carmina
Ennodius, Magnus Felix
Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.
- Lactans cespitibus in nodum truditur herba,
- Vitea gemmatos brachia dant digitos.
- In rerum uultu lex iungit pronuba taedas:
- Aura poli ut sponsum germina cuncta facit.
- Ergo pari uoto lux caelum flumina Nereus
- Montes prata ferae gaudia concipiunt.
- De te quod uernat sortitur, Maxime, mundus,
- Et naturalem dos tua comit opem,
- cui sanguis census genius mens uota superstant,
- Musarum primo fulta supercilio. [*]( 24 cori B 25 phebus BE, phoeMbas (ti? eras.) L fortio B 26 maroia ELPVb )[*]( IIII. EPITHOLAMIVM B, EPITALAMIVM LV 2 telamis B orpe Bl sedit libri, em. Sirm. 4 una] aerna cod. Urbin. 61 s. XIIIl, recte fort. 5 coalicunt B unda P1b 8 tmrgida em. Schenkl, torrida libri foliis coni. Schottus10 gemmatus L digitus B 11 cultu Sirm. inn«git B tedas BLV 12 sponai coni. Schenkl 14 fere L concapiunt L 15 de te] dee L 17 sensus Pb - • suprestant B )
- Saecula te fidei monumentum nostra dederunt,
- Corporis et cordis uirginitate parem.
- Vincentem meritis sponsam dat candida uita,
- Quae cum te superat, sic tibi palma uenit.
- Huic niueis consors adridet flamma labellis,
- Alba uerecundas spargit in ora notas.
- Adsit, oro, fons loquelae mente uoce pectine
- Ars natura Musa Phoebus qua tumet facundia.
- Vile nil decet sonare in Maximorum laudibus.
- Conterunt plebeia celsum saepe dicta uerticem.
513