Carmina
Ennodius, Magnus Felix
Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.
- Nuda per effusos respectas membra capillos.
- 70 Surge, age, et obstantem properanter discute somnum,.
- Nec te, quod turpe est, captiuum numen habere
- Iura pudicitiae uel lex malesuada putetur."
- Talibus arsissent dictis et uiscera ponti.
- Colligit in nodum passos lux aurea crines
- 75 Et naturalem concludens ueste decorem,-
- Mutauit formam. tunc quicquid fulget iaspis,
- Quae uiret in pretio pasturae ficta smaragdus
- Et latet in concis melior custode ueneno,
- Alba uenit, niueum sumptura es corpore lumen.
- 80 Palla per adcinctos decrescit splendida lumbos \'
- Et zona teneras conpressit dura papillas.
- Adfatur natum: "quem, spes mea, figere temptas?