Carmina

Ennodius, Magnus Felix

Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.

  1. Constantius uatem loco
  2. Quondam tyrannus expulit.
  3. Non cessit iste turbido,
  4. Creuit periculis fides.
  5. [*]( 20 quo b, quod B 25 demonum (e in ras.) B 28 est (s corr.) B 30 anteetitem B\' 31 noto r. innuit fort. )[*]( XXI..YMNVS SANCTI DIONYSII DICTVS A DOMNO ENNODIO inscr. B 2 quod B 5 uatem (na corr.) B 7 turpido Bb )
    555
  6. Hoc sancta dat professio:
  7. Te poena tradit prosperis,
  8. Optata mercaris malo.
  9. Persiste, tortor adiuuans,
  10. Lux haec negando ceditur.
  11. O quam beata aduersitas,
  12. Si sic triumphant exules!
  13. Nihil uerendo martyre
  14. Confessor ille distitit.
  15. Dispersa mors quos adficit
  16. Ad uota mortis euolant.
  17. Nil lenta perdit coctio:
  18. Intrat latenter abdita.
  19. Vitale funus maeror est,
  20. Velox medela transitus.
  21. Risit furorem principis