Carmina
Ennodius, Magnus Felix
Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.
- Confessor ille distitit.
- Dispersa mors quos adficit
- Ad uota mortis euolant.
- Nil lenta perdit coctio:
- Intrat latenter abdita.
- Vitale funus maeror est,
- Velox medela transitus.
- Risit furorem principis
- Fide manente cursitans:
- Fixus per orbem ducitur,
- Qua sol coruscat acrior,
- Negans bibendi copiam.
- A te, tremende, sumimus
- Ceu nostra quae remuneras.
- Tu mitte sanctum poscere,
- Quod ipse nobis conferas. [*](9 dat scripsi, dic Bb 13 cf. hymn. XIIII9 16 uerente coni. Schottus 17 distitit scripsi, destitit Bb 18 f itadficet B corr. m. rec. 20 perdet B 23 medella B\' 24 riset B corr. m. rec. )
556
EPIGRAMMATA.
- I. EPITAPHIVM HOMINIS BONI.
- Gente bonus, probitate nitens et nominis auctor
- Sic iacet angusto, dic dolor, in tumulo?
- Spes domus inmensae modico contecta sepulcro est,
- Artantur paruis culmina cespitibus.