Carmina
Ennodius, Magnus Felix
Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.
- Qua ueste nudum texerat,
- Hac rex nitebat aetheris:
- Sordente panno adquiritur
- Quo fulget astrorum globus.
- Quam iusta commutatio!
- Astrum rependit indigens
- Et regna mendicus parat.
- Mox sacra uitae contigit,
- De plebe lusit daemonum,
- Iussit fauillis surgere:
- Vixere tactu funera.
- Flagella passus est libens,
- Quibus coronam nexuit.
- Conpulsus ad antistitem
- Votum repugnans induit,
- Quod sancta conpleuit fides.