Carmina
Ennodius, Magnus Felix
Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.
- Exposcit, ipsa suggerat.
- Sint uerba ceu miraculum,
- Quid, mens, requiras ordinem?
- Natura totum perdidit:
- Hoc est salus, quod uincimur.
- Cum sola uirgo degeret,
- Concepit aure filium,
- Stupente factum corpore:
- Turgescit aluus spiritu.
- Quod lingua iecit semen est,
- In carne Verbum stringitur.
- De matre cunctus noster est,
- De patre nil distans deus:
- Vtrisque. partus integer,
- Qui gignit et quae percipit.
- Nil maior ille seruulis,
- Sed nec minor creante fit.
- Fons dicta clausus accipit,
- Fons membra clausus egerit:
- Nec rima cessit arctior,