Carmina
Ennodius, Magnus Felix
Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.
- Plus istud est potentiae,
- Quod nostra, Christe, suscipis
- Et ueste serui absconditus
- Nos ad triumphum prouehis,
- Quam si e coruscis sedibus
- Fulgore terreres reos.
- Deus patet per omnia,
- Nullo remotus tegmine: [*]( XVL HYMNVS DE ASCENSIONE DOMINI DICTVS A DOMNO ENNODIO inscr. B 2 nec auet B; em. m. rec. 4 ruet Bb 8 sors B, mors B (s. I. m. rec.) b; cf. Carm. 11 5, 1 14 propulit scripsi, protulit Bb; cf. Carm. II7, 2 15 mites teret Bb superniam B* 18 xpescae B 20 prouehes Bl 22 terreris Bb )
- Sed ut iacentes erigat,
- Dignatus esse quod sumus,
- Redemit ipse ius suum.
- Ouem reuexit perditam
- Pastoris ad custodiam.
- Leuate portas, angeli:
- Intrat tremendus arbiter,
- Maior tropaeis hostium.
549
- XVII. HVMNVS S. EVPHEMIAE.
- Quae lingua possit, quis ualeat stilus
- Tantae triumphos uirginis eloqui P
- Nono, mente molles, discite, masculi:
- Exempla praestat, sumite desides,