Carmina

Ennodius, Magnus Felix

Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.

  1. Verum reatum nesciis
  2. Falsi ministrans criminis,
  3. Tu per quietis munera
  4. Adsiste, custos peruigil.
  5. Hostis procul sit callidus:
  6. Quod laedit, illud dormiat.
  7. Qui dente saeuo mandere
  8. Certat cubantes lectulis,
  9. Hic membra uinctus lugeat
  10. Pulsare sese quos foues.
  11. Madente carne spiritus
  12. Non enecetur naufragus.
  13. Ornet cubile castitas,
  14. Quae prima uirtutum micat:
  15. Viuat fides in pectore,
  16. Quae luce uernat perpeti.
  17. [*]( 9 lob. 14, 6 )[*]( 10 fuscas omni Bb 14 noctis] mortid fort. 15 calorespingant coni. Schenkl 20 custos Schottus in Notis, custus Bb, cunctos Schottus 28 dentes seuo Bb 98 none (e uix apparet) B, non b neoetu Bb naufragus B. naufragii B (m. rec.) b )
    541
    XI. HVMNVS IN TEMPORE TRISTITIAE.
  1. Deus perenne gaudium,
  2. Pax Christe cordis anxii
  3. Portusque fluctuantium,
  4. Quem nec procella, turbidis