Carmina
Ennodius, Magnus Felix
Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.
- Quid iubar et ualidos renouas mihi, Musa, uapores?
- Plus erit algentes me superasse uias.
- Quicquid plana calent, quicquid sublimia rigent
- Frigoribus, passum dic sine lege peli.
- Bellum naturae quod discors fecerat annus,
- Aestatem atque hiemem detulit una dies. [*]( 1 cf. Verg. Aft. VIII 97, Yaler. Fl. II 444, Alcim. Auit. III 1 2 cf. Ouid. Fast. I 494 quicquid in orbe patet-)[*]( Cum T plurima cormina omittat, E(acoriulensem d III 22 saec, XIII.) et fnter recentiores hic illic M(agliabecchianam t 6, 29 saec XV) adhibui. 1 ave L 2 paret] patet MPh 3 ardonti∗ B, ardentis ELAf orbebat L lnmim M 4 sagitem B donat L 5 anelat BM 6 excursus V, occur- sum .. lustra] lingta B 7 siesnem M, ueneni Fb 9 ualidus B 11 frigent coni. Schottus 14 aestatom (alt. e corr.)B, sastatim V )
- Indutum nebulis canas superare pruinas
- Edocuit uates feruidus imperio.
- Presserat aestiuo corpus sub fasce lacerna,
- Vestitus tenui tegmine nudus eram.
- .cum fugit ex oculis constanti tempore tempus,
- Lampada nam Phoebi dux fuit ad glaciem,\'.
- Optanti brumam de uoto contigit horror
- Quaesitusque calor nil dedit indicii.
- Matronas taceo scopulos atque inuia dictas,
- In foribus blandas, cetera difficiles.
- Inlexit miseros facies depicta uiantes,
- Calcatae diras mox peperere neces.
- Nominibus propriis nil fallit sacra uetustas,
- Tot leti formas sic uocitare uolens.
508