Carmina

Ennodius, Magnus Felix

Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.

  1. Indutum nebulis canas superare pruinas
  2. Edocuit uates feruidus imperio.
  3. Presserat aestiuo corpus sub fasce lacerna,
  4. Vestitus tenui tegmine nudus eram.
  5. .cum fugit ex oculis constanti tempore tempus,
  6. Lampada nam Phoebi dux fuit ad glaciem,\'.
  7. Optanti brumam de uoto contigit horror
  8. Quaesitusque calor nil dedit indicii.
  9. Matronas taceo scopulos atque inuia dictas,
  10. In foribus blandas, cetera difficiles.
  11. Inlexit miseros facies depicta uiantes,
  12. Calcatae diras mox peperere neces.
  13. Nominibus propriis nil fallit sacra uetustas,
  14. Tot leti formas sic uocitare uolens.
  15. Scrupea descissis pendebat semita plantis
  16. Nec uisu facilis, credite, callis erat.
  17. Quid labyrintheos, priscorum fama, recessus
  18. Inuoluis linguis, quos timeat relegens?
  19. Illic artificis laudandus constitit error,
  20. Cum torsit rectum Daedalus ingenio.