Carmina
Ennodius, Magnus Felix
Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.
- Celsior astrigerum Titan conscenderat axem,
- Lampade cum plena totus in orbe paret.
- Flammiger ardenti sorbebat flumina Cancro,
- Cum segetem messor falce domat propriam.
- Siccatur dum fonte bibens, dum mundus anhelat,
- Iussus in excursum Gallica lustra sequi,
- Torrida non timui quae uincunt arua Syenen.
- Puluis flamma sitis dos fuit obsequio.
- Quid iubar et ualidos renouas mihi, Musa, uapores?
- Plus erit algentes me superasse uias.
- Quicquid plana calent, quicquid sublimia rigent
- Frigoribus, passum dic sine lege peli.