S. Silviae Peregrinatio
Itinera Hierosolymitana / Egragia
Itinera Hierosolymitana / Egragia. Itinera hierosolymitana saecvli IIII-VIII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 39). Geyer, Paul, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.
Ac sic ergo ab Arabia ciuitate iter facientes per biduo totum per terram Gessen peruenimus Tatnis in ea ciuitate, ubi natus est sanctus Moyses. Haec est autem ciuitas Tathnis, quae fuit quondam metropolis Pharaonis.
Et licet ea loca, ut superius dixi, iam nossem, id est quando Alexandriam uel ad Thebaidem fueram, tamen quia ad plenum discere uolebam loca, quae ambulauerunt filii Israhel proficiscentes ex Ramesse usque ad montem Dei sanctum Syna, ac sic necesse fuit etiam denuo ad terram Gessen reuerti et inde Tathnis: proficiscentes ergo de Tathnis, ambulans per iter iam notum perueni Pelusio.
Et inde proficiscens denuo, faciens iter per singulas mansiones Egypti, per quas iter habueramus, perueni ad fines Palestinae. Et inde in nomine Christi Dei nostri faciens denuo mansiones aliquot per Palestina regressa sum in Helia, id est in Ierusolimam.
Item transacto aliquanto tempore et iubente Deo fuit denuo uoluntas accedendi usque ad Arabiam, id est ad montem Nabau, in eo loco, in quo iussit Deus ascendere Moysen dicens ad eum: Ascende in montem Arabot, montem Nabau, qui est in terra Moab contra faciem Iericho, et uide terram Chanaan, quam ego do filiis [*](12 cf. Num. 13, 23 28 Dent. 32, 49 ) [*]( 1 transiebatur A quo mittit Cholodniak 6 primos A primo Bernard plurimos Cholodniak pulcherrimos scripsi 11 Taphnis coni. Bernard 14 nosse A ad Alexandriam coni. Cholodniak 22 aliquod A I )