S. Silviae Peregrinatio
Itinera Hierosolymitana / Egragia
Itinera Hierosolymitana / Egragia. Itinera hierosolymitana saecvli IIII-VIII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 39). Geyer, Paul, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.
Ac sic ergo cetera loca, quemadmodum profecti sumus de rubo, semper nobis coeperunt ostendere. Nam et monstrauerunt locum, ubi fuerunt castra filiorum Israhel his diebus, quibus Moyses fuit in montem. Monstrauerunt etiam locum, ubi factus est uitulus ille; nam in eo loco fixus est usque in hodie lapis grandis.
Nos etiam, quemadmodum ibamus, de contra uidebamus summitatem montis, quae inspiciebat super ipsa ualle tota, de quo loco sanctus Moyses uidit filios Israhel habentes choros his diebus, qua fecerant uitulum. Ostenderunt etiam petram ingentem in ipso loco, ubi descendebat sanctus Moyses cum Iesu filio Naue, ad quam petram iratus fregit tabulas, quas afferebat.
Ostenderunt etiam, quemadmodum per ipsam uallem unusquisque eorum abitationes habuerant, de quibus abitationibus usque in hodie adhuc fundamenta parent, quemadmodum fuerunt lapide girata; ostenderunt etiam locum, ubi filios Israhel iussit currere sanctus Moysos de [*]( 13 Exod. 3, 5 25 cf. Exod. 3*2, 19 30 cf. Exod. 32. 27 ) [*]( 7 ego A 8 que ad modum A 21 que A 25 quem A 27 ante abitationes littera h erasa est 28 ad huc A 30 filios corr. ex filiis A )
Item ostenderunt nobis locum, ubi incensus est uitulus ipse iubente sancto Moyse, quem fecerat eis Aaron. Item ostenderunt torrentem illum, de quo potauit sanctus Moyses filios Israhel, sicut scriptum est in Exodo.