S. Silviae Peregrinatio
Itinera Hierosolymitana / Egragia
Itinera Hierosolymitana / Egragia. Itinera hierosolymitana saecvli IIII-VIII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 39). Geyer, Paul, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.
primo episcopus euangelium iuxta consuetudinem intro Anastase locum resurrectionis Domini, qui semper dominica die legitur, et postmodum ymni seu antiphonae usque ad lucem dicuntur in Anastase; si autem dominica dies non est, tantum quod ymni uel antiphonae similiter de pullo primo usque ad lucem dicuntur in Anastase. Aputactitae omnes uadent, de plebe
autem qui quomodo possunt uadent, clerici autem cotidie uicibus uadent; clerici autem de pullo primo, episcopus autem albescente uadet semper, ut missa fiat matutina, cum omnibus clericis excepta dominica die, quia necesse est illum de pullo primo ire, ut euangelium legat in Anastase. Denuo ad horam sextam aguntur, quae consuetudinaria sunt, in Anastase, similiter et ad nona, similiter et ad lucernare iuxta consuetudinem, qua consueuit toto anno fieri. Quarta autem et sexta feria semper nona in Syon fit iuxta consuetudinem.