S. Silviae Peregrinatio
Itinera Hierosolymitana / Egragia
Itinera Hierosolymitana / Egragia. Itinera hierosolymitana saecvli IIII-VIII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 39). Geyer, Paul, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.
Quemadmodum ergo subitum fuerit in monte Oliueti, id est in Eleona, primum itur in Imbomon, id est in eo loco, unde ascendit Dominus in caelis, et ibi sedet episcopus et presbyteri, sedet omnis populus, leguntur ibi lectiones, dicuntur interpositi ymni, dicuntur et antiphonae aptae diei ipsi et loco; orationes etiam, quae interponuntur, semper tales pronuntiationes habent, ut et diei et loco conueniunt; legitur etiam et ille locus de euangelio, ubi dicit de ascensu Domini, legitur et denuo de actus apostolorum, ubi dicit de ascensu Domini in caelis post resurrectionem. Cum autem hoc factum fuerit, benedicuntur
cathecumini, sic fideles, et hora iam nona descenditur inde et cum ymnis itur ad illam ecclesiam, quae et ipsa in Eleona est, id est in qua spelunca sedens docebat Dominus apostolos. Ibi autem cum uentum fuerit, iam est hora plus decima; fit [*](1 cf. Act. 2, 4 ) [*](1 audirentur et omnes add. Bonnet 3 praedicant post lectum est add. Cholodniak 6 legi A legunt coni. Gamurrini 8 etiam A et iam scripsi cum Cholodniak 10 in ante Inbomon add. Cholodniak 18 qui modo Cholodniak christianorum A, non christianus, ut dicit Cholodniak 14 qui non] quoniam Bernard quin Cholodniak 15 subito A subitam scripai cum Cholodniak 21 conueniant Cholodniak 23 celis A 26 qua A 27 post spelunca intercidisse uidetur: est in qua )
Cum autem peruenitur ad portam ciuitatis, iam nox est et occurrent candelae ecclesiasticae uel ducentae propter populo; de porta autem, quoniam satis est usque ad ecclesia maiore, id est ad Martyrium, porro hora noctis forsitan secunda peruenitur, quia lente et lente itur totum pro populo, ne fatigentur pedibus. Et apertis ualuis maioribus, quae sunt de quintana parte, omnis populus intrat in Martyrium cum ymnis et episcopo. Ingressi autem in ecclesia dicuntur ymni, fit oratio, benedicuntur cathecumini et sic fideles; et inde denuo cum ymnis itur ad Anastase.
Similiter ad Anastase cum uentum fuerit, dicuntur ymni seu antiphonae, ut oratio, benedicuntur cathecumini, sic fideles; similiter fit et ad Crucem. Et denuo inde omnis populus christianus usque ad unum cum ymnis ducunt episcopum usque ad Syon.