S. Silviae Peregrinatio
Itinera Hierosolymitana / Egragia
Itinera Hierosolymitana / Egragia. Itinera hierosolymitana saecvli IIII-VIII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 39). Geyer, Paul, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.
Ubi cum uentum fuerit, legitur ille locus de Actus apostolorum, ubi [*]( 1 semper per Cholodntak 7 ordine suo die eadem. Quadragesima autem Cholodniak 8 eadem A autem scripsi 18 uigilatur corr. ex uigiliarum A 27 eadem] ea die Cholodniak adcelerat; A 30 ut addidi cum Cholodniak )
94
descendit spiritus, ut omnes linguae audirentur et omnes> intellegerent, quae dicebantur; postmodum fit ordine suo missa. Nam presbyteri de hoc ipsud, quod lectum est, quia ipse est locus in Syon, alia modo ecclesia est, ubi quondam post passionem Domini collecta erat multitudo cum apostolis, qua hoc factum est, ut superius diximus, legunt ibi de actibus apostolorum. Postmodum fit ordine suo missa, offertur et ibi, et iam ut dimittatur populus, mittit uocem archidiaconus et dicet: Hodie statim post sexta omnes in Eleona parati simus in Inbomon.Reuertitur ergo omnis populus unusquisque in domum suam resumere se et statim post prandium ascenditur mons Oliueti, id est in Eleona, unusquisque quomodo potest, ita ut nullus christianorum remaneat in ciuitate, qui non omnes uadent.