S. Silviae Peregrinatio
Itinera Hierosolymitana / Egragia
Itinera Hierosolymitana / Egragia. Itinera hierosolymitana saecvli IIII-VIII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 39). Geyer, Paul, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.
Fit ergo lucernarium tam ad Anastase quam ad Crucem et inde omnis populus usque ad unum cum ymnis ducunt episcopum usque ad Syon. Ubi cum uentum fuerit, similiter dicuntur ymni apti loco et diei, legitur denuo et ille locus de euangelio, ubi octauis paschae ingressus est Dominus, ubi erant discipuli, et arguet Thomam, quare incredulus fuisset. Et tunc omnis ipsa lectio perlegitur, postmodum fit oratio, benedictis <tam> cathecuminis quam fidelibus iuxta consuetudinem reuertuntur unusquisque ad domum suam similiter ut die dominica paschae hora noctis secunda.
A pascha autem usque ad quinquagesima, id est pentecosten, hic penitus nemo ieiunat, nec ipsi aputactitae qui sunt. Nam [*]( 8 Ioh. 20, 25 ) [*]( 6 ubi A ibi scripsi cum Cholodniak 18 ap actite A 27 tam add. Gamurrini )
Die autem quadragesimarum post pascha, id est quinta feria, pridie omnes post sexta, id est quarta feria, in Bethleem uadunt propter uigilias celebrandas. Fiunt autem uigiliae in ecclesia in Bethleem, in qua ecclesia spelunca est, ubi natus est Dominus. Alia die autem, id est quinta feria quadragesimarum, celebratur missa ordine suo, ita ut et presbyteri et episcopus praedicent, dicentes apte diei et loco; et postmodum sera reuertuntur unusquisque in Ierusolima.