S. Silviae Peregrinatio

Itinera Hierosolymitana / Egragia

Itinera Hierosolymitana / Egragia. Itinera hierosolymitana saecvli IIII-VIII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 39). Geyer, Paul, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.

Ipsa autem die non mittitur uox, ut peruigiletur ad Anastase, quoniam scit populum fatigatum esse, sed consuetudo est, ut peruigiletur ibi. Ac sic qui uult de populo, immo qui possunt, uigilant, qui autem non possunt, non uigilant ibi usque in mane, clerici autem uigilant ibi, id est qui aut fortiores sunt, aut iuueniores; et tota nocte dicuntur ibi ymni et antiphonae usque ad mane. Maxima autem turba peruigilant, alii de sera, alii de media nocte, qui ut possunt.