S. Silviae Peregrinatio

Itinera Hierosolymitana / Egragia

Itinera Hierosolymitana / Egragia. Itinera hierosolymitana saecvli IIII-VIII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 39). Geyer, Paul, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.

Ac sic ab hora sexta usque ad horam nonam semper sic leguntur lectiones aut dicuntur ymni, ut ostendatur omni populo, quia quicquid dixerunt prophetae futurum de passione Domini, ostendatur tam per euangelia quam etiam per apostolorum scripturas factum esse. Et sic per illas tres horas docetur populus omnis nichil factum esse, quod non prius dictum sit, et nichil dictum esse, quod non totum completum sit. Semper autem interponuntur orationes, quae orationes et ipsae aptae diei sunt.

Ad singulas autem lectiones et orationes tantus affectus et gemitus totius populi est, ut mirum sit; nam nullus est neque maior neque minor, qui non illa die illis tribus horis tantum ploret, quantum nec aestimari potest, Dominum pro nobis ea passum fuisse. Post hoc cum coeperit se iam hora nona facere, legitur iam ille locus de euangelio cata Iohannem, ubi reddidit spiritum; quo lecto iam fit oratio [*](28 cf. lob. 19, 30 ) [*](1 per alterum per alterum dittographiam cognouit Cholodniak transit per unum ostium intrans per alterum: per alterum perexiens Gamurrini 4 estus A 5 grandem A 10 dix A apostolo A apostolis scripsi 14 pasaionem dicit A de passione dicit scripsi 21 esset A 22 apte A 26 extimari A 27 cęperit A )

90

et missa., At ubi autem missa facta fuerit de ante Cruce, statim omnes in ecclesia maiore ad Martyrium ... aguntur ea, quae per ipsa septimana de hora nona, qua ad Martyrium conuenitur, consueuerunt agi usque ad sero per ipsa septimana. Missa autem facta de Martyrium uenitur ad Anastase; et ibi cum uentum fuerit, legitur ille locus de euangelio, ubi petit corpus Domini Ioseph a Pilato <et) ponet illud in sepulcro nouo. Hoc autem lecto fit oratio, benedicuntur cathecumini, sic fit missa.

Ipsa autem die non mittitur uox, ut peruigiletur ad Anastase, quoniam scit populum fatigatum esse, sed consuetudo est, ut peruigiletur ibi. Ac sic qui uult de populo, immo qui possunt, uigilant, qui autem non possunt, non uigilant ibi usque in mane, clerici autem uigilant ibi, id est qui aut fortiores sunt, aut iuueniores; et tota nocte dicuntur ibi ymni et antiphonae usque ad mane. Maxima autem turba peruigilant, alii de sera, alii de media nocte, qui ut possunt.

Sabbato autem alia die iuxta consuetudinem fit ad tertia, item fit ad sexta; ad nonam autem iam non fit sabbato, sed parantur uigiliae paschales in ecclesia maiore, id est in Martyrium. Vigiliae autem paschales sic fiunt, quemadmodum ad nos; hoc solum hic amplius fit, quod infantes, cum baptidiati fuerint et uestiti, quemadmodum exierint de fonte, simul cum episcopo primum ad Anastase ducuntur.

Intrat episcopus intro cancellos Anastasis, dicitur unus ymnus, et sic facit orationem episcopus pro eis, et sic uenit ad ecclesiam maiorem cum eis, ubi iuxta consuetudinem omnis populus uigilat. Aguntur [*]( 6 cf. Ioh. 19, 38 ) [*]( 2 omnes (oflif A) om. Bernard post Martyrium lacunam indicaui: excidisse uidetur: procedunt et; Cholodniak post omnes omisffum esse arbitratur: uadent 3 omne septimana sic transponit uocabulum supra omissum Bernard 7 et add. Gamurrini 8 benedicuntur cathecumini. sic fideles ac sic fit missa Cholodniak 13 ibi in cod. deletum esse i affirmat Cholodniak 21 sunt falso Pomialowsky 23 exent A exierint scripsi )

91
ibi, quae consuetudinis est etiam et aput nos, et facta oblatione fit missa. Et post facta missa uigiliarum in ecclesia maiore statim cum ymnis uenitur ad Anastase et ibi denuo legitur ille locus euangelii resurrectionis, fit oratio et denuo ibi offeret episcopus; sed totum ad momentum fit propter populum, ne diutius tardetur, et sic iam dimittetur populus. Ea autem hora fit missa uigiliarum ipsa die, qua hora et aput nos.

Sero autem illi dies paschales sic attenduntur quemadmodum et ad nos et ordine suo fiunt missae per octo dies paschales, sicut et ubique fit per pascha usque ad octauas. Hic autem ipse ornatus est et ipsa compositio et per octo dies paschae, quae et per epiphania, tam in ecclesia maiore quam ad Anastase aut ad Crucem uel in Eleona, sed et in Bethleem nec non etiam in Lazariu uel ubique, quia dies paschales sunt.

Proceditur autem ipsa die dominica prima in ecclesia maiore, id est ad Martyrium, et secunda feria et tertia feria, ubi ita tamen, ut semper missa facta de Martyrio ad Anastase ueniatur cum ymnis. Quarta feria autem in Eleona proceditur, quinta feria ad Anastase, sexta feria in Syon, sabbato ante Cruce, dominica autem die, id est octauis, denuo in ecclesia maiore, id est ad Martyrium.

Ipsis autem octo diebus paschalibus cotidie post prandium episcopus cum omni clero et omnibus infantibus, id est qui baptidiati fuerint, et omnibus, qui aputactitae sunt uiri ac feminae, nec non etiam et de plebe quanti uolunt, in Eleona ascendent. Dicuntur ymni, fiunt orationes tam in ecclesia, quae in Eleona est, in qua est spelunca, in qua docebat Iesus discipulos, tam etiam in Imbomon, id est in eo loco, de quo Dominus ascendit in caelis.