S. Silviae Peregrinatio

Itinera Hierosolymitana / Egragia

Itinera Hierosolymitana / Egragia. Itinera hierosolymitana saecvli IIII-VIII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 39). Geyer, Paul, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.

At ubi autem coeperit se mane facere sabbato illucescente, offeret episcopus et facit oblationem mane sabbato. Iam ut fiat [*](1 aput actites A 10 quid liberari A quod librari Gamurrini qui deliquari Bernard 12 lacunam quae est post uerbum farina alii aliter suppleuerunt: ieiunium Gamurrini ac prima quidem septimana Cholodniak ieiunium ergo ipse scripsi 13 Completo ea iam septimana Cholodniak post aeptimanarum lacunam indicaui 13 et 15 astase A 18 due A 21 quae seclusi astase A 23 uigiliae delendum censet Cholodniak ea A eae Gamurrini eam scripsi cum Cholodniak quae A qua scripsi cum Cholodniak astase A 24 toti singulia *A totis uigiliis ipse scripsi ) [*](XXXVini Itln. Hieroaol. ) [*]( 6 )

82
missa, mittit uocem archidiaconus et dicit: omnes hodie hora septima in Lazario parati simus. Ac sic ergo cum coeperit se hora septima facere, omnes ad Lazarium ueniunt. Lazarium autem, id est Bethania, est forsitan secundo miliario a ciuitate.

Euntibus autem de [Ierusolima in Lazarium forsitan ad quingentos passus de eodem loco ecclesia est in strata in eo loco, in quo occurrit Domino Maria soror Lazari. Ibi ergo cum uenerit episcopus, occurrent illi omnes monachi, et populus ibi ingreditur, dicitur unus ymnus et una antiphona et legitur ipse locus de euangelio, ubi occurrit soror Lazari Domino. Et sic facta oratione et benedictis omnibus inde iam usque ad Lazarium cum ymnis itur.

In Lazario autem cum uentum fuerit, ita se omnis multitudo colligit, ut non solum ipse locus, sed et campi omnes in giro pleni sint hominibus. Dicuntur ymni etiam et antiphonae apti ipsi diei et loco, similiter et lectiones aptae diei quaecumque leguntur. Iam autem, ut fiat missa, denuntiatur pascha, id est, subit presbyter in altiori loco et leget illum locum, qui scriptus est in euangelio: Cum uenisset Iesus in Bethania ante sex dies paschae et cetera. Lecto ergo eo loco et annuntiata pascha fit missa.

Propterea autem ea die hoc agitur, quoniam sicut in euangelio scriptum est, ante sex dies paschae factum hoc fuisset in Bethania; de sabbato enim usque in quinta feria, qua post cena noctu comprehenditur Dominus, sex dies sunt. Reuertuntur ergo omnes ad ciuitatem rectus ad Anastase et fit lucernare iuxta consuetudinem.