S. Silviae Peregrinatio
Itinera Hierosolymitana / Egragia
Itinera Hierosolymitana / Egragia. Itinera hierosolymitana saecvli IIII-VIII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 39). Geyer, Paul, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.
Missa autem lucernarii in isdem diebus, id est quadragesimarum, serius fit semper quam per toto anno. Quinta feria autem similiter omnia aguntur sicut secunda feria et tertia feria. Sexta feria autem similiter omnia aguntur sicut quarta feria et similiter ad nonam in Syon itur et similiter inde cum ymnis usque ad Anastase adducetur episcopus. Sed sexta feria uigiliae in Anastase celebrantur ab ea hora, qua de Sion uentum fuerit cum ymnis, usque in mane, id est de hora lucernarii, [*]( 2 alterum similiter delet Bernard 5 ad sexta A ad nonam autem in Sion proceditur Cholodniak 6 ad nona A 7 martiriorum A 9 ieiunantur A ieiunatur Gamurrini et Du Chesne p. 479 11 atqui A neque Gamurrini 12 quadragesimarum corr. ex quadragesimerum A 13 sion A 14 oblatio A oblationem ipse conieci 18 astase A hora] tota A hora ipse emendaui lucernari sic sic, sed prius illud sic lineola per litteram s ducta deletum est lucernaris sit Gamurrini iam est hora lucernaris. Sic Cholodniak 27 et p. 80, 2 astase A )
Tota autem nocte uicibus dicuntur psalmi responsorii, uicibus antiphonae, uicibus lectiones diuersae, quae omnia usque in mane protrahuntur. Missa autem, quae fit sabbato ad Anastase, ante solem fit, hoc est oblatio, ut ea hora, qua incipit sol procedere, et missa in Anastase facta sit. Sic ergo singulae septimanae celebrantur quadragesimarum.