S. Silviae Peregrinatio
Itinera Hierosolymitana / Egragia
Itinera Hierosolymitana / Egragia. Itinera hierosolymitana saecvli IIII-VIII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 39). Geyer, Paul, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.
Nam quid dicam de ornatu fabricae ipsius, quam Constantinus sub praesentia matris suae, in quantum uires regni sui habuit, hornauit auro. musiuo et marmore pretioso tam ecclesiam maiorem quam Anastasim uel ad Crucem uel cetera loca sancta in Ierusolima?
Sed ut redeamus ad rem, fit ergo prima die missa in ecclesia maiore, quae est in Golgotha. Et quoniam dum praedicant, uel legent singulas lectiones uel dicunt ymnos, omnia tamen apta ipsi diei, et inde postmodum cum missa ecclesiae facta fuerit, hitur cum ymnis ad Anastasim iuxta consuetudinem: ac sic fit missa forsitan sexta hora. Ipsa autem die similiter et ad lucernare iuxta consuetudinem cotidianam fit.
Alia denuo die similiter in ipsa ecclesia proceditur in Golgotha, hoc idem et tertia die; per triduo ergo haec omnis laetitia 30 [*]( 2 astase, sic saepius A 3 supra numero Cholodniak 13 oleserica A auroclaue A 14 olesericae A genus] gS in extrema linea A 17 eztimari A sic saepe 19 honorauit A homauit coni. Woelfflin, Archiv f. lat. Lex. IV p. 260 80 homines A haec omnis Du Chesne, Orig. du culte chrlt. p. 477 et Cholodniak )
In Bethleem autem per totos octo dies cotidie is ornatus est et ipsa laetitia celebratur a presbyteris et ab omni clero ipsius loci et a monazontes, qui in ipso loco deputati sunt. Nam ex illa hora, qua omnes nocte in Ierusolima reuertuntur cum episcopo, tunc loci ipsius monachi, quicumque sunt, usque ad lucem in ecclesia in Bethleem peruigilant ymnos seu antiphonas dicentes, quia episcopum necesse est hos dies semper in Ierusolima tenere. Pro sollemnitate autem et laetitia ipsius diei infinitae turbae se undique colligent in Ierusolima, non solum monazontes, sed et laici uiri aut mulieres.