S. Silviae Peregrinatio
Itinera Hierosolymitana / Egragia
Itinera Hierosolymitana / Egragia. Itinera hierosolymitana saecvli IIII-VIII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 39). Geyer, Paul, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.
Et at ubi intrauerit populus, intrat episcopus et statim ingreditur intra cancellos [martyrii] speluncae. Primum aguntur gratiae Deo, et sic fit oratio pro omnibus, postmodum mittet uocem diaconus, ut inclinent capita sua omnes, quomodo stant, et sic benedicet eos episcopus stans intra cancellos interiores et postmodum egreditur. Egredienti autem episcopo omnes ad manum accedent.
Ac sic est, ut prope usque ad quintam aut sextam horam protraitur missa. Item et ad lucernare similiter fit iuxta consuetudinem cotidianam. Haec ergo consuetudo singulis diebus ita per totum annum custoditur exceptis diebus sollennibus, quibus et ipsis quemadmodum fiat infra annotabimus.
Hoc autem inter omnia satis praecipuum est, quod faciunt, ut psalmi uel antiphonae apti semper dicantur, tam qui nocte dicuntur, tam qui contra mature, tam etiam qui per diem uel sexta aut nona uel ad lucernare semper ita apti et ita rationabiles, ut ad ipsam rem pertineant, quae agitur.
Et cum toto anno semper dominica die in ecclesia maiore procedatur, id est quae in Golgotha est, id est post Crucem, quam fecit Constantinus, una tantum die dominica, id est quinquagesimarum per pentecosten, in Syon proceditur, sicut infra annotatum inuenietis, sic tamen in Syon ut, antequam sit hora tertia, illuc eatur, fiat primum missa in ecclesia maiorem Deest unum folium.
Benedictus qui uenit in nomine Domini et cetera, quae secuntur. Et quoniam pro monazontes, qui pedibus uadent, necesse est lenius iri: ac sic peruenitur in Ierusolima ea hora, qua incipit homo hominem posse cognoscere, id est prope [*](27 Mattb. 21, 9 ). [*]( 1 csperit A 5 martyrii aeclusi 6 orationem A 7 inclinet A inclinent Gamurrini 11 lucemares A 14 annotaaimus A annotabimus Gamurrini 25 et illuc eatur Du Chesne. Origines du culte thrilien p. 475 fiat A Fit at Bernard Fit Cholodniak 29 leuius A )