S. Silviae Peregrinatio
Itinera Hierosolymitana / Egragia
Itinera Hierosolymitana / Egragia. Itinera hierosolymitana saecvli IIII-VIII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 39). Geyer, Paul, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.
Nam inueni ibi aliquam amicissimam michi, et cui omnes in oriente testimonium ferebant uitae ipsius, sancta diaconissa nomine Marthana, quam ego aput Ierusolimam noueram, ubi illa gratia orationis ascenderat; haec autem monasteria aputactitum seu uirginum regebat. Quae me cum uidisset, quod gaudium . illius uel meum esse potuerit, nunquid uel scribere possum?
Sed ut redeam ad rem, monasteria ergo plurima sunt ibi per [*]( 4, 5, 7 anthiocia A 10 Tharso seclusit Bernard 12 accedere A 15 que A 22 forsitam A 23 statiua A sibi, sed litt. s lineola deleta A 29 haec] hic Cholodniak aput ac titum A )
Ibi ergo cum uenissem in nomine Dei, facta oratione ad martyrium nec non etiam et lectus omnis actus sanctae Teclae, gratias Christo Deo nostro egi infinitas, qui mihi dignatus est indignae et non merenti in omnibus desideria complere. Ac sic ergo facto ibi biduo uisis
etiam sanctis monachis uel aputactitis, tam uiris quam feminis, qui ibi erant, et facta oratione et communione reuersa sum Tharso ad iter meum, ubi facta statiua triduana in nomine Dei profecta sum inde iter meum. Ac sic perueniens eadem die ad mansionem, quae appellatur Mansocrenas, quae est sub monte Tauro, ibi mansi.