S. Silviae Peregrinatio

Itinera Hierosolymitana / Egragia

Itinera Hierosolymitana / Egragia. Itinera hierosolymitana saecvli IIII-VIII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 39). Geyer, Paul, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.

Et 1 quoniam episcopus illius ciuitatis ualde instructus est de scripturis, requisiui ab eo dicens: rogo te, domine, ut dicas michi, quod desidero audire. Et ille ait: dic, filia, quod uis, et dicam tibi, si scio. Tunc ego dixi: sanctum Abraam cum patre Thara et Sarra uxore et Loth fratris filio scio per scripturas in eo loco uenisse: Naor autem uel Bathuhelem non legi, quando in isto loco transierint, nisi quod hoc solum scio, quia postmodum puer Abraae, ut peteret Rebeccam I «• [*](27 cf. Gen. 11, 31 31 cf. Gen. 24, 10. 15; 22, 23, ) [*]( 4 estimabam A 7 eos delendum censet Cholodniak 14 martyrum A martyrii Cholodniak 17 ciuitatem A 24 estJ et A )

67
filiam Bathuhelis filii Nahor filio domini sui Abraae, id est Ysaac, in Chan\'a uenerit.

Tunc ait michi sanctus episcopus: uere, filia, scriptum est, sicut dicis, in Genesi sanctum Abraam hic transisse cum suis; Nachor autem cum suis uel Bathuhelem non dicit scriptura canonis, quo tempore transierint

Sed manifeste postmodum hic transierunt et ipsi, denique et memoriae illorum hic sunt forte ad mille passus de ciuitate. Nam uere scriptura hoc testatur, quoniam ad accipiendam sanctam Rebeccam huc uenerit puer sancti Abraae, et denuo sanctus Iacob hic uenerit, quando accepit filias Laban Syri.

Tunc ego requisiui, ubi esset puteus ille, ubi sanctus lacob potasset pecora, quae pascebat Rachel filia Laban Syri. Et ait mihi episcopus: in sexto miliario est nine locus ipse iuxta uicum, qui fuit tunc uilla Laban Syri; sed cum uolueris ire, imus tecum et ostendimus tibi, nam et multi monachi ibi sunt ualde sancti et ascites et sancta ecclesia est ibi.

Illud etiam requisiui a sancto episcopo, ubinam esset locus ille Chaldaeorum, ubi habitauerant primo Thara cum suis. Tunc ait mihi ipse sanctus episcopus: locus ille, filia, quem requiris, decima mansione est hinc intus in Persida. Nam hinc usque ad Nisibin mansiones sunt quinque et inde usque ad Hur, quae fuit ciuitas Chaldaeorum, aliae mansiones sunt quinque; sed modo ibi accessus Romanorum non est; totum enim illud Persae tenent. Haec autem specialiter orientalis appellatur, quae est in confinium Romanorum et Persarum uel Chaldaeorum.