S. Silviae Peregrinatio

Itinera Hierosolymitana / Egragia

Itinera Hierosolymitana / Egragia. Itinera hierosolymitana saecvli IIII-VIII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 39). Geyer, Paul, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.

<Ibi) ergo cum uenissem, id est in Charra, ibi statim fui ad ecclesiam, quae est intra ciuitate ipsa, uidi etiam mox episcopum loci ipsius uere sanctum et hominem Dei, et ipsum et monachum et confessorem, qui mox nobis omnia loca ibi ostendere dignatus est, quae desiderabamus.

Nam duxit nos statim ad ecclesiam, quae est foras ciuitatem in eo loco, ubi fuit domus sancti Abrahae, id est in ipsis fundamentis et de ipso lapide, ut tamen dicebat sanctus episcopus. Cum ergo uenissemus in ipsa ecclesia, facta est oratio et lectus ipse locus de Genesi, dictus etiam unus psalmus, et iterata oratione et sic benedicens nos episcopus egressi sumus foras.

Item dignatus est nos ducere ad puteum illum, unde portabat aquam sancta Rebecca. Et ait nobis sanctus episcopus: ecce puteus, unde potauit sancta Rebecca camelos pueri sancti Abrahae, id est Eleazari; et singula ita nobis dignabatur ostendere.

Nam ecclesia, quam dixi foras ciuitatem, dominae sorores uenerabiles, ubi fuit primitus domus Abrahae, nunc et martyrium ibi positum est, id est sancti cuiusdam monachi nomine Helpidi. Hoc autem nobis satis gratum euenit, ut pridie martyrium die ibi ueniremus, id est sancti ipsius Helpidii, nono k. maias, ad quam diem necesse fuit undique et de omnibus Mesopotamiae finibus omnes monachos in Charra descendere, etiam et illos maiores, qui in solitudine sedebant, quos ascites uocant, per diem ipsum. qui ibi satis granditer attenditur, et propter memoriam sancti Abrahae, quia domus ipsius fuit, ubi nunc ecclesia est, in qua positum est corpus ipsius sancti martyris.

itaque ergo [*]( 4 Gen. 12, 1 17 cf. Gen. 24, 15 e. q. 8. ) [*]( b h 1 carrie A 2 carra A 5 Ibi ipse suppleui eo pro ergo coni. Cholodniak 15 bendicens A 18 potaoit corr. ex portauit A ) [*]( XXXVIIII Itin. Bieroao). ) [*](5 )

66
hoc nobis ultra spem grate satis euenit, ut sanctos et uere homines Dei monachos mesopotamenos ibi uideremus, etiam et eos, quorum fama uel uita longe audiebatur, quos tamen non aestimabam me penitus posse uidere, non quia inpossibile esset Deo etiam et hoc praestare michi, qui omnia praestare dignabatur, sed quia audieram eos, eo quod extra diem paschae et extra diem hanc, non eos descendere de locis suis, quoniam tales sunt, ut et uirtutes faciant multas, et quoniam nesciebam, quo mense esset dies hic martyrii, quem dixi. Itaque Deo iubente sic euenit, ut ad diem, quem nec sperabam, ibi uenirem.

Fecimus ergo et ibi biduum propter diem martyrii et propter uisionem sanctorum illorum, qui dignati sunt ad salutandum libenti satis animo me suscipere et alloqui. in quo ego non merebar. Nam et ipsi statim post martyrii diem nec nisi sunt ibi, sed mox de nocte petierunt heremum et unusquisque eorum monasteria sua, qui ubi habebat.

In ipsa autem ciuitate extra paucos clericos et sanctos monachos si qui tamen in ciuitate commorantur, penitus nullum christianum inueni, sed totum gentes sunt. Nam sicut nos cum grandi reuerentia attendimus locum illum, ubi primitus domus sancti Abrahae fuit, pro memoria illius. ita et illae gentes ; forte ad mille passus de ciuitate cum grandi reuerentia ad- 1 tendunt locum, ubi sunt memoriae Naor et Bathuhelis.