S. Silviae Peregrinatio
Itinera Hierosolymitana / Egragia
Itinera Hierosolymitana / Egragia. Itinera hierosolymitana saecvli IIII-VIII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 39). Geyer, Paul, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.
Tunc ego requisiui, ubi esset puteus ille, ubi sanctus lacob potasset pecora, quae pascebat Rachel filia Laban Syri. Et ait mihi episcopus: in sexto miliario est nine locus ipse iuxta uicum, qui fuit tunc uilla Laban Syri; sed cum uolueris ire, imus tecum et ostendimus tibi, nam et multi monachi ibi sunt ualde sancti et ascites et sancta ecclesia est ibi.
Illud etiam requisiui a sancto episcopo, ubinam esset locus ille Chaldaeorum, ubi habitauerant primo Thara cum suis. Tunc ait mihi ipse sanctus episcopus: locus ille, filia, quem requiris, decima mansione est hinc intus in Persida. Nam hinc usque ad Nisibin mansiones sunt quinque et inde usque ad Hur, quae fuit ciuitas Chaldaeorum, aliae mansiones sunt quinque; sed modo ibi accessus Romanorum non est; totum enim illud Persae tenent. Haec autem specialiter orientalis appellatur, quae est in confinium Romanorum et Persarum uel Chaldaeorum.