S. Silviae Peregrinatio
Itinera Hierosolymitana / Egragia
Itinera Hierosolymitana / Egragia. Itinera hierosolymitana saecvli IIII-VIII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 39). Geyer, Paul, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.
Ac sic ergo facto ibi triduano necesse me fuit adhuc in [*]( 2 quotienscunque Cholodniak 5 parte A pariete ipse conieceram patre Cholodniak 6 in includerentur A 11 bendicens A 22 illum sed corr. A 27 nos, non nos, ut ait Pomialowsky, codicem habere thihi confirmauit Gamurrini 29 legi si uoa A legitis nos Cholodniak legetis et uos Gamurrini )
<Ibi) ergo cum uenissem, id est in Charra, ibi statim fui ad ecclesiam, quae est intra ciuitate ipsa, uidi etiam mox episcopum loci ipsius uere sanctum et hominem Dei, et ipsum et monachum et confessorem, qui mox nobis omnia loca ibi ostendere dignatus est, quae desiderabamus.
Nam duxit nos statim ad ecclesiam, quae est foras ciuitatem in eo loco, ubi fuit domus sancti Abrahae, id est in ipsis fundamentis et de ipso lapide, ut tamen dicebat sanctus episcopus. Cum ergo uenissemus in ipsa ecclesia, facta est oratio et lectus ipse locus de Genesi, dictus etiam unus psalmus, et iterata oratione et sic benedicens nos episcopus egressi sumus foras.
Item dignatus est nos ducere ad puteum illum, unde portabat aquam sancta Rebecca. Et ait nobis sanctus episcopus: ecce puteus, unde potauit sancta Rebecca camelos pueri sancti Abrahae, id est Eleazari; et singula ita nobis dignabatur ostendere.