S. Silviae Peregrinatio

Itinera Hierosolymitana / Egragia

Itinera Hierosolymitana / Egragia. Itinera hierosolymitana saecvli IIII-VIII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 39). Geyer, Paul, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.

Ac sic ergo facto ibi triduano necesse me fuit adhuc in [*]( 2 quotienscunque Cholodniak 5 parte A pariete ipse conieceram patre Cholodniak 6 in includerentur A 11 bendicens A 22 illum sed corr. A 27 nos, non nos, ut ait Pomialowsky, codicem habere thihi confirmauit Gamurrini 29 legi si uoa A legitis nos Cholodniak legetis et uos Gamurrini )

65
ante accedere usque ad Charris, quia modo sic dicitur. Nam in scripturis sanctis dicta est Charra, ubi moratus est sanctus Abraam, sicut scriptum est in Genesi, dicente Domino ad Abraam: Exi de terra tua et de domo patris tui et uade in Charram et reliqua.

<Ibi) ergo cum uenissem, id est in Charra, ibi statim fui ad ecclesiam, quae est intra ciuitate ipsa, uidi etiam mox episcopum loci ipsius uere sanctum et hominem Dei, et ipsum et monachum et confessorem, qui mox nobis omnia loca ibi ostendere dignatus est, quae desiderabamus.