S. Silviae Peregrinatio
Itinera Hierosolymitana / Egragia
Itinera Hierosolymitana / Egragia. Itinera hierosolymitana saecvli IIII-VIII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 39). Geyer, Paul, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.
Nobis ergo euntibus ab eo loco, ubi uenientes a Faran feceramus orationem, iter sic fuit, ut per medium transuersaremus caput ipsius uallis, et sic plecaremus nos ad montem Dei.
Mons autem ipse per giro quidem unus esse uidetur; intus autem quod ingrederis, plures sunt, sed totum mons Dei appellatur; specialis autem ille, in cuius summitate est hic locus, ubi descendit maiestas Dei, sicut scriptum est.
in medio illorum omnium est. Et cum hi omnes, qui per girum sunt, tam excelsi sint, quam nunquam me puto uidisse, tamen ipse ille medianus, in quo descendit maiestas Dei, tanto altior est omnibus illis, ut cum subissemus in illo, prorsus toti illi montes, quos excelsos uideramus, ita infra nos essent, ac si colliculi permodici essent.
Illud sane satis admirabile est et sine Dei gratia puto illud non esse, ut cum omnibus altior sit ille medianus, qui specialis Syna dicitur, id est in quo descendit maiestas Domini. tamen uideri non possit, nisi ad propriam radicem illius ueneris, ante tamen quam eum subeas; nam posteaquam completo desiderio descenderis inde, et de contra illum uides, quod, antequam subeas, facere non potes. Hoc autem, [*]( 1 cf. Exod. 3, 1 22 cf. Exod. 19. 18. 20 ) [*]( 4 quia hinc parte Cholodniak quia ipse addidi quoniam ante melior transposuit Bernard 5 et om. Bernard illuc A illinc ipse scripsi 9 totum] tuto Sittl 20 sunt A ipse scripsi sint 31 potest A potes Gamwrrini )