S. Silviae Peregrinatio

Itinera Hierosolymitana / Egragia

Itinera Hierosolymitana / Egragia. Itinera hierosolymitana saecvli IIII-VIII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 39). Geyer, Paul, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.

Postmodum autem, cum uiderent se nullo modo posse ingredi in ciuitatem, uoluerunt siti eos occidere, qui in ciuitate erant. Nam monticulum istum, quem uides, filia, super ciuitate hac, in illo tempore ipse huic ciuitati aquam ministrabat. Tunc uidentes hoc Persae auerterunt ipsam aquam a ciuitate et fecerunt ei decursum contra ipso loco, ubi ipsi castra posita habebant.

In ea ergo die et in ea hora, qua auerterant Persae aquam, statim hii fontes, quos uides in eo loco, iusso Dei a semel eruperunt; ex ea die hi fontes usque in hodie permanent hic gratia Dei. Illa autem aqua, quam Persae auerterant, ita siccata est in ea hora, ut nec ipsi haberent uel una die quod biberent, qui obsedebant ciuitatem, sicut tamen et usque In hodie apparet; nam postea nunquam nec qualiscumque humor ibi apparuit usque in hodie.

Ac sic iubente Deo, qui hoc promiserat futurum, necesse fuit eos statim reuerti ad sua, id est in Persida. Nam et postmodum quotienscumque uoluerunt uenire et expugnare hanc ciuitatem hostes, haec epistola prolata est et lecta est in porta, et statim nutu Dei expulsi sunt omnes hostes.

Illud etiam retulit sanctus episcopus, eo quod hii fontes ubi eruperunt, ante sic fuerit campus intra ciuitatem subiacens palatio Aggari. Quod palatium Aggari quasi in editiori loco positum erat, sicut et [*]( 8 ita tamen autem, sed tamen lineis deletum A 11 aliquod A 14 fonticulum Cholodniak 20 a semet Gamurrini 31 e rupe ierunt A eruperunt scripsi )

64
nunc paret, ut uides. Nam consuetudo talis erat in illo tempore, ut palatia, quotiensque fabricabantur, semper in editioribus locis fierent.