S. Silviae Peregrinatio
Itinera Hierosolymitana / Egragia
Itinera Hierosolymitana / Egragia. Itinera hierosolymitana saecvli IIII-VIII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 39). Geyer, Paul, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.
Nos ergo accipientes de presbytero eulogias, id est de pomario sancti Iohannis baptistae, similiter et de sanctis monachis, qui ibi monasteria habebant in ipso horto pomario, et gratias semper Deo agentes profecti sumus iter nostrum, quo ibamus.
Ac sic ergo euntes aliquandiu per uallem Iordanis super ripam fluminis ipsius, quia ibi nobis iter erat aliquandiu, ad subito uidimus ciuitatem sancti prophetae Heliae, id est Thesbe, unde ille habuit nomen Helias Thesbites. Inibi est ergo usque in hodie spelunca, in qua sedit ipse sanctus, et ibi est memoria sancti Gethae, cuius nomen in libris Iudicum legimus.
Ac sic ergo et ibi gratias Deo agentes iuxta consuetudinem perexiuimus iter nostrum. Item euntes in eo itinere uidimus uallem de sinistro nobis uenientem amoenissimam, quae uallis erat ingens mittens torrentem in Iordanem infinitum, et ibi in ipsa ualle uidimus monasterium cuiusdam fratris nunc id est monachi.
Tunc ego, ut sum satis curioaa..requirere coepi, [*]( 23 cf. III Reg. 17, 1 25 Iud. 12, 7 ) [*](1 greco A copos A 11 ac sic Cholodniak 27 in eo in eo A O 0 28 amenissimam A 30 nunc A nunni Cholodniak 31 g ego, sed g deletum est A )
Ac sic ergo nichilominus Deo gratias agentes, qui nobis non merentibus singula, quae desiderabamus, dignabatur ostendere, itaque ergo ire coepimus iter nostrum sicut singulis diebus. Ac sic ergo facientes iter singulis diebus ad subito de latere sinistro, unde e contra partes Fenicis uidebamus, apparuit nobis mons ingens et altus infinitum, qui tendebatur in longo Unum folium excisum est
qui sanctus monachus uir ascitis necesse habuit post tot annos, quibus sedebat in heremum, mouere se et descendere ad ciuitatem Carneas, ut commoneret episcopum uel clericos temporis ipsius, iuxta quod ei fuerat reuelatum, ut foderent in eo loco, qui ei fuerat ostensus, sicut et factum est.
Qui fodientes in eo loco, qui ostensus fuerat, inuenerunt speluncam, quam sequentes fuerunt forsitan per passus centum, quo adsubito fodientibus illis adparuit lapis, quem lapidem cum perdiscoperuissent, inuenerunt sculptum in coperculo ipsius Iob. Cui Iob ad tunc in eo loco facta est ista ecclesia, quam uidetis, ita tamen ut lapis cum corpore non moueretur in alio loco, sed ibi, ubi inuentum fuerat corpus, positus esset, et ut corpus subter altarium iaceret. Illa autem ecclesia, quam tribunus nescio qui faciebat, sic fuit inperfecta usque in [*](4 III. Reg. 17, 3 et q. s. ) [*]( eo 6 corui A cornua ei Cholodniak de torrente A 12 econtra A 22 fuerunt] inerunt Cholodniak; ipse olim conieci foderunt, sed perperam et subito A at subito Cholodniak adsubito scripsi 24 perdiscoperuisn sa A 25 qui A 27 positum A 29 uox euanuit stat leg. Cholodniak et Gamurrini, fuit ipse )
Ac sic ergo nos alia die mane rogauimus episcopum. ut faceret oblationem, sicut et facere dignatus est, et benedicens nos episcopus profecti sumus. Communicantes ergo et ibi, gratias agentes Deo semper regressi sumus in Ierusolimam, iter facientes per singulas mansiones, per quas ieramus tres annos.
Item in nomine Dei, transacto aliquanto tempore, cum iam tres anni pleni essent, a quo in Ierusolimam uenissem, uisis etiam omnibus locis sanctis, ad quos orationis gratia me tenderam, et ideo iam reuertendi ad patriam animus esset, uolui iubente Deo etiam et ad Mesopotamiam Syriae accedere ad uisendos sanctos monachos, qui ibi plurimi et tam eximiae uitae esse dicebantur, ut uix referri possit, nec non etiam et gratia orationis ad martyrium sancti Thomae apostoli, ubi corpus illius integrum positum est, id est apud Edessam, quem se illuc missurum, postea quam in caelis ascendisset, Deus noster Iesus testatus est per epistolam, quam ad Aggarum regem per Ananiam cursorem misit, quaeque epistola cum grandi reuerentia apud Edessam ciuitatem, ubi est ipsud martyrium.