S. Silviae Peregrinatio
Itinera Hierosolymitana / Egragia
Itinera Hierosolymitana / Egragia. Itinera hierosolymitana saecvli IIII-VIII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 39). Geyer, Paul, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.
Cum ergo descendissemus. ait nobis ille sanctus presbyter iam senior et de scripturis [*]( 3 cf. Gen. 36, 32 21 cf. Gen. 14, 18 ) [*]( 4 fluminia iordanis cum signis transpositionis A 5 amenam A 6 multe A 10 grandis A grandes Sittl 13 tnmbae perperam Bernard 14 amenus A 15 melchis et haec A emendaui Archiv f. lat. Lex. IV p. 613 19 greco A 20 opu corruptum est opog coni. Gamurrini )
Nam ecce ista uia, quam uidetis transire inter tiuuium Iordanem et uicum istum, haec est qua uia regressus est sanctus Abraam de caede Codollagomor regis gentium reuertens in Sodomis, qua ei occurrit sanctus Melchisedech rex Salem.
Tunc ergo quia retinebam scriptum esse babtizasse sanctum Iohannem in Enon iuxta Salim, requisiui de eo, quam longe esset ipse locus. Tunc ait ille sanctus presbyter: ecce hic est in ducentis passibus; nam si uis, ecce modo pedibus duco uos ibi. Nam haec aqua tam grandis et tam pura, quam uidetis in isto uico, de ipso fonte uenit.
Tunc ergo gratias ei agere coepi et rogare, ut duceret nos ad locum, sicut et factum est. Statim ergo c??pimus ire cum eo pedibus totum per uallem amoenissimam, donec perueniremus usque ad hortum pomarium ualde amoenum, ubi ostendit nobis in medio fontem aquae optimae satis et purae, qui a semel integrum fluuium dimittebat. Habebat autem ante se ipse fons quasi lacum, ubi parebat fuisse operatum sanctum Iohannem baptistam.