S. Silviae Peregrinatio
Itinera Hierosolymitana / Egragia
Itinera Hierosolymitana / Egragia. Itinera hierosolymitana saecvli IIII-VIII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 39). Geyer, Paul, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.
Itaque ergo proficiscentes de eodem loco peruenimus ad radicem montis Nabau, qui erat ualde excelsus, ita tamen ut pars eius maxima sedendo in asellis possit subiri, modicum autem erat acrius, quod pedibus necesse erat subiri cum labore, sicut et factum est.
Peruenimus ergo ad summitatem montis illius, ubi est nunc ecclesia non grandis in ipsa summitate montis Nabau. Intra quam ecclesiam, in eo loco, ubi pulpitus est, uidi locum modice quasi altiorem tantum hispatii habentem quantum memoriae solent habere.
Tunc ergo interrogaui illos sanctos, quidnam esset hoc, qui responderunt: hic positus est sanctus Moyses ab angelis, quoniam, sicut scriptum est, sepulturam illius nullus hominum scit: <quoniam certum est eum ab angelis fuisse sepultum. Nam memoria illius, ubi positus sit, in hodie [non] ostenditur; sicut enim nobis a maioribus, qui hic manserunt, ubi < positus sit> ostensum est, ita et nos uobis monstramus, qui et ipsi tamen maiores ita sibi traditum a maioribus suis esse dicebant.
Itaque ergo mox facta est oratio, et omnia quae in singulis locis sanctis per ordinem consueueramus facere, etiam et hic facta sunt: et sic coepimus egredere de ecclesia. Tunc autem qui erant loci notores, id est presbyteri uel monachi sancti, dixerunt nobis: [*]( 20 Deut. 34, 6 ) [*]( 4 nobis cum A lt modice A modica Cholodniak modicum scripsi 23 non ostenditur A nunc ostenditur Bernard non delendum esse censui Krit. Beitr. p. 27 24 ubi] ibi Cholodniak ubi positus sit ipse suppleui )