De Singularitate clericorum
Pseudo-Cyprian
Pseudo-Cyprian. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.3). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.
Euasimus ut opinor tanta ligamina quaestionum, quibus amatores eunuchos am plexus feminei ligauerunt, qui peruersis interpretationibus decreta legalia demutare coguntur et malunt audiri proponentes uana et fabulosa commenta, quam magis ipsi quae uera sunt audiant: quos Paulus apostolus adnuntiat dicens: a ueritate quidem auertent auditum, ad fabulas conuertentur. quicquiduoluntadhuc exquirant, ut obsistant pro mulieribus ueritati. uictoriam non habent apud quos contra Esdram mulier potius quam ueritas uicit. uos autem filii carissimi non tantum persuasione sed etiam potestate conuenio. tale deliramentum despicite, quorum quaestiones Paulum apostolum scitis ubique damnasse, sicut ad Romanos scripsit dicens : rogo nos, fratres, diligenter obseruare eos qui dissensiones et offendicula praeter doctrinam quam uos didicistis aut dicunt aut faciunt, et declinate ab ipsis. sic et Timotheo delegat: noli, inquit, uerbis contendere: nihil [*]( 9 II Thess. 3, 6. 27 II Tim. 2, 14. ) [*]( 17 I Tim. 4, 4. ) [*]( 23 Rom. 16,17. ) [*]( 1 ius C us ita ras. uiuendi ex ueniendi C, edendi coni. Pamedius 2 neminem iussit u 4 ecclesiasticos C 6 qui C, quis v ut C, qui v 7 adnersus v 8 rationabile v accipimus v . 13 ut om. v 15 decre»ta C sed dec s. 1. m. 2 coguntur Cuntn ras. audire O. 16 magis om. v quod O. 18 auditum auertent v fabulas autem v conuertentur C te in ras. 20 hesdram C autem] autem itaque C 21 etiam om. v 22 tales C )
Contemplamini quid sit populo sancto praeesse et considerate quale sit diuinis sacramentis insistere. altariis placere debent qui altariis [*]( 8 Tit. 2, 1. 15 Hier. 4, 3. 4. 22 Sir. 11, 32. ) [*]( 3 recte ex re C m. 2 11 sascipiet v 12 saper v 13 seminare uel calcare 11 propter C 8. l. m. 2 spinae v 14 fructicea C 17 abscindenda v nestro C, nostro v 19 nobis uniueraa C, omnia nobis v 20 snlphorantibus C 21 ne om. C 23 auerte O. 28 altariis scripsi, altaribua coni. Eramm, alteris Cv debebunt C1 alteris Cv, de altaribus coni. Erasmtu )
Tot itaque et tantas strages calamitatis et pessimae conuersationis nemo prosternit, nemo calcat, nemo funestat, nisi singularis castitas sola quae munimem inuictum est sanctimoniae et expugnatio fortis infamiae, fortitudinis firmitas et lasciuiae petulantis infirmitas, probitatis praesidium et inprobitatis excidium, animae uictoria et corporis praeda, ubertas gloriarum et captiuitas criminum, pronuba sanctitatis et repudium turpitudinis, sinceritatis indicium et abolitio scandalorum, exercitium continentiae et euacuatio tota luxuriae, pax secura uirtutum et debellatio quieta bellorum, puritatis culmen et libidinis carcer, honestatis portus et ignominiae naufragalis locus, uirginitatis mater et hostis inmunditiae, lorica pudoris et spolium [*]( 4 1 Cor. 9, 12. 6 II Cor. 6, 3. ) [*]( 1 talis ex aliis C m. 2 cura sinceritatis v 2 offendunt Cl 4 et dicit om. v et om. C 8 iis om. C 9 paralitas C1, pluralitas v 10 paralitatis Cl 13 r. erigit C, r. eripit uel rapinas exigit v 19 et] uel C et] et strages C \' 21 inuicta Cx 24 captiuitas C, sterilitas uel cupiditas v 26 euaeuatio] uacatio C 27 inquieta C 29 lurica C )
Ab his omnibus nonnisi splendido singularitatis cultro castratur humana natura, ut inlibatos spadones ad conuiuium sanctitatis desponsante circumcisione introducat. cui sanctitas ita promisit anuli sui nuptiale signaculum, ut sine ipsa uirginitas resignetur, quae se sola contenta cupidinem domat mentemque castificat, concupiscentiam subigit, desideria. ardoris extinguit, artus debilitat, corpus ancillat, et ita carnalia crucifigit, ut tam masculus quam femina uideatur in conuersatione mentiri, dum illos operatione utriusque sexus abscidit: aut neutrum faciens de duobus tertiam formam conferre gloriatur ambobus, ut ante resurrectionem resurrectionis imaginem ad instar angelorum meditari noscatur. quod [*]( 14 CoL 3, 5. ) [*]( 1 incorrnptionis C 2 dissolutionis occisor C 3 exarmatio fluxurarum C, exarmatura fluxorum e 5 et poena C, poena v 9 fnrentes C 10 hanc v scopulo ex copulum C m. 2, scopnloB v 11 inmundatis 01 tumoris C, hnmoris v 14 nestra om. v 20 desponsante C, dispensante v 21 annali v 23 castificat C, rectificat v 26 utriusque sexns operatione v aut ex an C m. 2 28 in resurrectionis C in exp. m. 2 )