Carmina

Pseudo-Cyprian

Pseudo-Cyprian. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.3). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

  1. Ingenitus sine fine Deus thronumque diuinum
  2. Solus habens caelum semper supereminet altum
  3. Omnipotens solus, cui parent omnia rerum,
  4. [Pater filius spiritus qui sunt semper in unum]
  5. Qui sibi conplacitum hominem formauit in aenum,
  6. Pastorem pecudum, dominum dedit esse ferarum
  7. Iusque dedit uolucrum pontumque solum dominandum,
  8. Qui sermone tenus potuit extendere caelum
  9. Et solidam uerbo iussit suspendere terram
  10. Ac dicto citius separauit aequoris undam,
  11. Hanc manibus caram dilexit fingere formam
  12. Decoramque suam uoluit inesse figuram,
  13. Spiritu uiuificam adflauit uultibus auram.
  14. Immemor ille Dei, temere conmittere tanta,
  15. Nec ultra monitum quicquam contingeret: unum,
  16. Vnde malum sciret et unde dinosceret aequum
  17. Protinus, inlicitum uetuit contingere pomum.
  18. Quanta Deus homini permisit munera mundi
  19. Et praedulce sui signauit pignus amoris,
  20. Ytilia et cara tribuit mandata salutis,