Carmina
Pseudo-Cyprian
Pseudo-Cyprian. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.3). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.
- Ergo ubi caelestem ceperunt ora saporem,
- Permutant animos et mentes perdere auaras
- Incipiunt dulcique hominem cognoscere sensu.
- Insolitum multis stomachum mouisse saporem
- Vidimus et fellis commotum melle uenenum,
- Reiecisse bonos turbata mente sapores,
- Aut auide sumptum non dilexisse diuque
- Et male potatum tandem euomuisse saporem.
- Saepe quidem multi renouatis mentibus aegros
- Restituere animos et quae se posse negabant
- Pertulerant fructumque sui cepere laboris.
- Multi etiam sanctos ausi contingere fontes
- Discessere iterum subito retroque relapsi
- Sordibus et caeno mixti uoluuntur eodem.
- Multi uerum bono portantes pectore totis.
- Accipiunt animis penitusque in uiscera condunt.
- Ergo quique sacros possunt accedere fontes
- Septima lux illos optatas sistit ad undas,
- Tingunt in liquidis ieiunos fontibus artus:
- Sic demum inluuiem mentis uitaeque prioris