Carmina

Pseudo-Cyprian

Pseudo-Cyprian. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.3). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

  1. Ergo diu circumspatiantes gramine molli.
  2. Suspiciunt alta pendentes arbore fructus:
  3. [*]( 13 terris Aldus 15 con firmiter scripgi, confirmator EM, firmatus et AUus, conformiter v; cf. p. 315, u. 167 17 addidit EM alto Aldits 18 ingentis EM 19 totum] potum EM 22 eipletis Aldus 23 haustu EM 24 aurae Aldus 25 manebant M 27 sereno EM, serenus Aldus 28 perspicuus EM \' illimua Aldus laetos Fundebant circum Pamelius 34 multigeneris EM 25 cernebant Fabricius, certabant EM et Aldus 39 deterrent M, dete*rerent E lauare M 40 gramina Ml 41 suscipiunt EM )
    307
  4. Tunc si quae ex illis delapsa putamina ramis :
  5. Et dulces multo rorantes nectare fructus,
  6. Vescuntur, ueros optantes sumere fructus:
  7. Ergo ubi caelestem ceperunt ora saporem,
  8. Permutant animos et mentes perdere auaras
  9. Incipiunt dulcique hominem cognoscere sensu.
  10. Insolitum multis stomachum mouisse saporem
  11. Vidimus et fellis commotum melle uenenum,
  12. Reiecisse bonos turbata mente sapores,
  13. Aut auide sumptum non dilexisse diuque
  14. Et male potatum tandem euomuisse saporem.
  15. Saepe quidem multi renouatis mentibus aegros
  16. Restituere animos et quae se posse negabant
  17. Pertulerant fructumque sui cepere laboris.
  18. Multi etiam sanctos ausi contingere fontes
  19. Discessere iterum subito retroque relapsi
  20. Sordibus et caeno mixti uoluuntur eodem.
  21. Multi uerum bono portantes pectore totis.