Carmina
Pseudo-Cyprian
Pseudo-Cyprian. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.3). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.
- Se castos memorant: at si tantummodo tunc sunt
- Vt perhibent casti, reliquo iam tempore quid sunt?
- Sed quia coguntur saltim semel esse pudici,
- Mente fremunt, lacerant corpus funduntque cruorem.
- Quale sacrum est uero quod fertur nomine sanguis ? [*]( Incipiunt (om. F) nersus sancti Cypriani episcopi et martyris (christi add. II) ad quendam senatorem ex Christiana religione ad idolorum seruitutem conuersum FH. — 1 uanisque FII, uariisque v H obstupui F* motus FII, monitus Pamelius 9 tonicis H mulieribus H idem] id est corr. F in ipsum in marg. 10 interius uitium F in marg., inter iusticiam F in textu, cxteriore] interiore Pamelius 11 urbcm FH, orbem v 13 lapsatosque v pollice corr. in podice F m. 2 15 delebrant H 16 at corr. in ac F m. 2 18 sed exp. F et corr. at in marg. saltem v, sed tim H, sed F )
- Nunc etiam didici, quod te non fecerit aetas
- Sed tua religio caluum, caligaque remota
- Gallica sit pedibus molli redimita papyro.
- Res miranda satis deiectaque culmine summo:
- Si quis ab Isiaco consul procedat in urbem,
- Risus oris erit: quis te non rideat autem,
- Qui fueris consul, nunc Isidis esse ministrum ?
- Quodque pudet primo, te non pudet esse secundo,
- Ingeniumque tuum turpes damnare per hymnos
- Respondente tibi uulgo et lacerante senatu,
- Teque domo propria pictum cum fascibus olim,
- Nunc quoque cum sistro faciem portare caninam.
- An haec humilitas? est humilitatis imago.
- Aedibus illa tuis semper monumenta manebunt.
- Rumor et ad nostras peruenit publicus aures
303