Carmina

Pseudo-Cyprian

Pseudo-Cyprian. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.3). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

  1. In reditum, nec clauus enim torqueri sinebat,
  2. Dura nec antemnae mutari libra uolebat.
  3. Postremo ad Dominum: ne nos in mortis hiatum
  4. [*]( 59 somnia nare canis M, somniare capit ItW. 60 en .Ad, nog Jur. nnic A 61 quisquis Iwr. 62 om. v indigetana Oehler, indigetas A, indegetas J, indigetes Mtilkr nomen A 63 exim Ad prorior A, propriae ItW. 66 cluis d, cliuis A 67 praetimidum fidumque dei qui snstulit altum Iur. altae A 68 totum dt totam A, pontum fort. 69 et om. v 70 dirignere v * - ond colpae A 71 fore nc qm placabimus J pacto] facto Iur. 72 saeua tumebant] seuatum eptent A 78 om. c ingestu scripsi, ingesta d, ingestus A 75 in me] e d ather A 77 pcitem d 78 nolentem v 79 illi] isti v 80-81 torqueri ualebat dura nec antemnae (antene d) mutari libra sinebat Ad; em. Iur. nisi quod torquere exh. clauos nec enim torquere ualebant etc. Miiller )
    301
  5. Vnam animam propter dederis nec sanguine iusto
  6. Respersisse uelis, si sic tua dextera ducit.
  7. Iamque illic imo exoriens e gurgite cetus
  8. Squamosum conchis euoluens corporis agmen,
  9. Vrguebat propius concusso marmore fluctus,
  10. Sponte dei praedam rapiens, quam puppis ab arce
  11. Prouolutatam limosis faucibus hausit,
  12. Viuentemque dapem longam properauit in aluum,
  13. Cumque uiro caeli rabiem pelagique uorauit.
  14. Sternitur aequoris unda, resoluitur aetheris umbra.
  15. Hinc fluctus, illinc flatus redduntur amici,
  16. Securamque uiam placida signante carina
  17. Candida caeruleo florent uestigia sulco.
  18. Nauita tumDomino laetus uenerando timorem
  19. Sacrificat grates, tum portus intrat amicos.
  20. Nauigat et uates alio susceptus Ionas
  21. Nauigio fluctusque secat sub fluctibus imis, \'