Carmina

Pseudo-Cyprian

Pseudo-Cyprian. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.3). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

  1. Deriguere metu quid nos igitur tibi culpae?
  2. Quid fore nunc ? quonam placabimus aequora pacto?
  3. Namque magis multoque magis freta saeua tumebant.
  4. Tum Domini uates ingestu spiritus infit:
  5. En ego tempestas, ego tota insania mundi,
  6. In me, inquit, uobis aether ruit et mare surgit,
  7. In me terra procul, mors proxima, nulla Dei spes.
  8. Quin dato praecipitem causam, nauemque leuantes
  9. Vnum onus hoc magnum pelago iactate uolenti.
  10. Ast illi frustra nituntur uertere cursum
  11. In reditum, nec clauus enim torqueri sinebat,
  12. Dura nec antemnae mutari libra uolebat.
  13. Postremo ad Dominum: ne nos in mortis hiatum
  14. [*]( 59 somnia nare canis M, somniare capit ItW. 60 en .Ad, nog Jur. nnic A 61 quisquis Iwr. 62 om. v indigetana Oehler, indigetas A, indegetas J, indigetes Mtilkr nomen A 63 exim Ad prorior A, propriae ItW. 66 cluis d, cliuis A 67 praetimidum fidumque dei qui snstulit altum Iur. altae A 68 totum dt totam A, pontum fort. 69 et om. v 70 dirignere v * - ond colpae A 71 fore nc qm placabimus J pacto] facto Iur. 72 saeua tumebant] seuatum eptent A 78 om. c ingestu scripsi, ingesta d, ingestus A 75 in me] e d ather A 77 pcitem d 78 nolentem v 79 illi] isti v 80-81 torqueri ualebat dura nec antemnae (antene d) mutari libra sinebat Ad; em. Iur. nisi quod torquere exh. clauos nec enim torquere ualebant etc. Miiller )
    301
  15. Vnam animam propter dederis nec sanguine iusto
  16. Respersisse uelis, si sic tua dextera ducit.
  17. Iamque illic imo exoriens e gurgite cetus
  18. Squamosum conchis euoluens corporis agmen,
  19. Vrguebat propius concusso marmore fluctus,
  20. Sponte dei praedam rapiens, quam puppis ab arce
  21. Prouolutatam limosis faucibus hausit,