Carmina
Pseudo-Cyprian
Pseudo-Cyprian. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.3). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.
- Quo populo, qua sede cluis? famulum ille fatetur
- Praetimidumque Dei, qui caelum sustulit alte,
- Qui terram posuit, qui totum corpore fudit:
- . Ipsius et sese profugum causasque reuelat.
- Deriguere metu quid nos igitur tibi culpae?
- Quid fore nunc ? quonam placabimus aequora pacto?
- Namque magis multoque magis freta saeua tumebant.
- Tum Domini uates ingestu spiritus infit:
- En ego tempestas, ego tota insania mundi,
- In me, inquit, uobis aether ruit et mare surgit,
- In me terra procul, mors proxima, nulla Dei spes.
- Quin dato praecipitem causam, nauemque leuantes
- Vnum onus hoc magnum pelago iactate uolenti.
- Ast illi frustra nituntur uertere cursum
- In reditum, nec clauus enim torqueri sinebat,
- Dura nec antemnae mutari libra uolebat.
- Postremo ad Dominum: ne nos in mortis hiatum [*]( 59 somnia nare canis M, somniare capit ItW. 60 en .Ad, nog Jur. nnic A 61 quisquis Iwr. 62 om. v indigetana Oehler, indigetas A, indegetas J, indigetes Mtilkr nomen A 63 exim Ad prorior A, propriae ItW. 66 cluis d, cliuis A 67 praetimidum fidumque dei qui snstulit altum Iur. altae A 68 totum dt totam A, pontum fort. 69 et om. v 70 dirignere v * - ond colpae A 71 fore nc qm placabimus J pacto] facto Iur. 72 saeua tumebant] seuatum eptent A 78 om. c ingestu scripsi, ingesta d, ingestus A 75 in me] e d ather A 77 pcitem d 78 nolentem v 79 illi] isti v 80-81 torqueri ualebat dura nec antemnae (antene d) mutari libra sinebat Ad; em. Iur. nisi quod torquere exh. clauos nec enim torquere ualebant etc. Miiller )
- Vnam animam propter dederis nec sanguine iusto
- Respersisse uelis, si sic tua dextera ducit.
- Iamque illic imo exoriens e gurgite cetus
301