Carmina
Pseudo-Cyprian
Pseudo-Cyprian. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.3). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.
- Praefari exitium Dominus : sed conscius ille
- Parcere subiectis et debita cedere poenae
- Supplicibus facilemque boni, cessabat abire,
- Ne uanum caneret, cessura pace minarum.
- Mox fuga consilium, si qua est tamen ista facultas,
- Euitare Deum Dominique euadere dextram,
- Quo subter totus trepidans compescitur orbis.
- An ratio est quod agit sancto de corde prophetes?
- Litoris in labio portu celeberrima fido
- Vrbs oras Cilicum contra libratur Ioppe.
- Inde igitur Tarsos properus rate poscit Ionas,
- Eiusdem per stagna dei: nec denique mirum,
- Si Dominum in terris fugiens inuenit in undis.
- Paruula nam subito maculauerat aera nubes,
- Vellere sulphureo de semine concita uenti,
- Paulatimque globum pariens cum sole cohaesit,
- , Deceptumque diem caliginis agmine clusit.
- Fit speculum caeli pelagus, niger ambitus undas
- Inficit, in tenebras ruit aether et mare surgit:
- Nec quicquam medium est, fluctus dum nubila tangit,