Carmina

Pseudo-Cyprian

Pseudo-Cyprian. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.3). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

  1. Restituunt tectis: demens sed uulgus ibidem
  2. Poenarum auspiciis interdum lumine multant.
  3. Tum decreta Dei reserant, dignam affore poenam
  4. De caelo Sodomis, ipsum meruisse salutem
  5. Iustitiae titulo: quin ergo accingeris istinc
  6. Festinare fugam pariterque educere si quem
  7. Gentis habes: nos exitium iam inducimus urbi.
  8. Loth generos citus alloquitur, sed dura hominum mens
  9. Credere despexit monitum risitque timorem.
  10. [*]( 58 non rector AH, conrector Bv, num rector v, nunc rector Oxon. iugera libras A, iugera iras H, ut ingerat iras R, ut ingerat iras Moreliw, atque ingerit iras Oxon., duplicat iras Fabricius, ingera libus eoni. Miiller, iugera adibus fort. 59 lues] lenes H 62 ceu A, dum HB, ut dum v 63 in nnmeros H, numeros B, • c numero A. (a eras.) unum A subuehit A, uehitur HB, fertur Fabricius et v amnem A, amne H, in amues R, in omnes v innumerum prono (uel innumerumque uno) pede subuehit agmen coni. Mtiller 64 si quaa B\' rabidis coni. Mviler 65 mensura H 67 cirn cum foBO A 69 medio B uulgo H1 70 notabat Ax 71 angeli B 72 sed] et A 73 hospiciis Al interdiu coni. Riuinus lumina B p. a. multatur lumine diro Fabricius 74 tunc HBv secreta H affore H, fore B, fora A 77 quem HA3, queant A1, quid Rx 80 dispexit A resitque H )
    293
  11. Tempore mox quo lux tenebras iam scindere temptat
  12. Et bicolor caeli facies de nocte dieque est
  13. Instabant iuuenes Chaldaeam educere gentem
  14. Ex Sodomis iustamque domum donare saluti:
  15. Eia age Loth exsurge tuamque adsume iugalem
  16. Et natas duplices atque hinc exterminus ito
  17. Praeueniens Sodomum poenas. manibus quoque amicis
  18. Producunt trepidos et ibidem cetera mandant:
  19. Serua Loth animam neu uisum in terga retrorsum
  20. Vertere forte uelis coeptum uel sistere gressum,
  21. In montem. propera. timuit Loth ardua tardo.